A tételhez tartozó fájlok

Ad Michaelem de Keszthewltz , lectorem et canonicum Strigoniensem (Petri, aeppi Colocensis), cui, ita et dno praeposito, gratias refert pro quibusdam literis non praesentatis, rogando eundem, ut epigrammata Joannis Pannoni , eppi quondam Quinque-Ecclesiensis , quae apud illum transscripta esse scit, sibi ad transscribendum transmittere vel pro se transscribi facere velit. Habuisse se quidem illa jussu Matthiae regis in unum collecta et in pergameno transscripta, verum eo tempore adversitatis suae deperdita esse