A tételhez tartozó fájlok

Fridericus imperator, monasterium canonicorum regularium Ord. S. Aug. primum in arce Neostadiense a se fundatum, deinde pontificis romani consilio, extra urbem ad ecclesiam S. Udalrici olim parochialem translatum, postea vero Mathia Corvino, rege Hungariae, solo aequatum, demum cathedrali ecclesiae B. Virginis, ordinis quondam S. Georgii, et Augustino episcopo Neostadiensi, nec non praeposito, decano ac conventui supra dicti ordinis, cum omnibus pertinentiis, unit et incorporat : statuitque, ut dicti canonici sub memorato episcopo perpetuo resideant. (Germ.)