A tételhez tartozó fájlok

Clausula privilegii Mariae Theresiae, quo ad supplicationem prudentum ac circumspectorum Andreae Palffy judicis primarii et Michaelis Kékesy jurati notarii ac universorum incolarum et inhabitatorum Regii montanique oppidi Medii Montis seu Felsőbánya vocati quasdam literas confirmationales serenissimi quondam Principis Domini Caroli Sexti genitoris sui gloriosae memoriae desideratissimi in pargameno formaque libelli confectas ac in archiducali civitate Vienna Austriae die 15 mensis Januarii anno Domini 1713 emanatas ac secreto sigillo, quo ut rex Hungariae utebatur impendenti communitas propriaque manus subscriptione roboratas, quibus mediantibus idem olim Dominus genitor alias certas literas privilegiales confirmationales divorum quondam Hungariae Regum praedecessorum suorum super certis libertatibus immunitatibus et exemptionibus ibidem uberius contentis confirmat anno 1741