A tételhez tartozó fájlok

Literae divisionales in pargameno, sub pendenti sigillo, ipsius capituli Agriensis privilegialiter emanatae, vi quarum probatur, quod dictus Boxa, filius Simonis Mychban, habuerit filium Nicolaum nomine, attavum Ladislai de Zerdahely deficientis, et quod Dionysius filius ejusdem condam Simonis Mychban habuerit filium Gregorium, idem autem Gregorius Demetrium, modo simili attavum dicti Gregorii, tritavum vero praelibati Georgii Bochkoy, et quod possessiones Kynches et Alben, ac oppidum Gál Zeech, nec non possessiones Kövesd, in cujus territorio praedictum castellum Kövesd extructum visitur, cum omnibus eorum pertinentiis, dictorum Simonis Boxa, Dionysii Detrici, et Georgii filiorum Simonis Mychban fuerint