A tételhez tartozó fájlok

Sigismundus rex Hungariae, portionem possessionariam in possessione Bakonok, comitatus Zaladiensis, aufert a Petro filio Andreae de Bakonok ex eo, quod idem Petrus fuerit assecla Joannis filii Petri de Horvathy notorii, et infidelis et una cum domino suo contra sacrum regium diadema et ipsum regem nequiter et infideliter saeviendo, pleraque facinora spolia, homicidia et incendia non modica intra ambitum regni perpetrasse perhibeatur, quare de consensu praelatorum et baronum, eum infidelitatis nota afficit, dictamque portionem domino Joanni archielecto ecclesiae Stirigoniensis et magistris Nicolao Zaladiensi Castriferrei et Soproniensi comitatuum comiti et Stephano filiis quondam Joannis de Kanysa donat. Diplomatis clausula haec est